- OLYBIUS
- OLYBIUSpraenon. Maximus, vir insignis, sed lucernâ, in eius monumento repertâ, celebrior. Ita enim de illo Bernardinus Scardeonius, de Antiquit. Urbis Patavinae; Quis, inquit, sanae mentis Maximum Olybium connumerandum hîc esseneget, atque a nobis inter Patavinos censendum? Quem constat, fuisse Virum maximae praestantiae, et summô ingeniô praeditum, quandoquidem tam admirablii arte lucernam concinnaverit: ut perpetuô fulgore lucens, mille et quingentos annos plus minus, Plutoni dicata, sub terram accensa remanserit: Nam annum circiter 1500. nostrae salutis, iuxta Atestem, municipium Patavinum, dum foderetur a rusticis terra solitô altius. reperta est urna fictilis, et in ea altera urnula, in quaerat Lucerna adhuc ardens, inter duas ampullas, quarum altera erat aurea, altera argentea, purissimô quôdam liquore plenas, etc. Paulo post utriusque urnae Inscriptiones recenset: et quidem in maiori hi versus legebantur,Plutoni. Sacrum. Munus. Ne. Attingite. Fures.Ignotum, est. Vobis. Hoc. Quod. In. Orbe. Latet.Namque. Elementae. Gravi. Clausit. Digesta. Labore.Vase. Sub Hoc. Modico. Maximus. Olybius.Adsit. Fecundo. Custos. Sibi. Copia. Cornu.Ne. Tanti. Pretium. Depereat. Laticis.In altera minori:Abite. Hinc. Pessimi. Fures.Vos. Quid Vultis. Vestris. Cum. Oculis. Emissitiis.Abite. Hinc. Vestro. Cum. Mercurio.Petasato. Caduceatoque.Donum. Hoc. Maximum. Maximus Olybius.Plutoni. Sacrum. Facit.De quorum verborum sensu, magna animorum contentione decertârunt hactenus Eruditi. Franc. Maturantius Perusinus Ep. ad Alphenum, Chymiae Artis elementa et materiam omnium, his ampullis clausam fuisse, statuit; cui Hermolaus Barbarus assensum praebet, aliiove quamplurimi. Alii vero, Olybium hunc, Virum inter Ethnicos sapientissimum, novum hoc monumenti genus, a nemine antea conditum, et posteris vix imitabile, sibi condidisse; in quo pulcherrimâ quâdam Metaphorâ aeterni luminis, et aurei qrgenteique liquoris, quidnam in sepulchris manere opinarentur Veteres, insinuare voluerit, contendunt. Nimium Animam rationalem, cuius duaepost hominis obitum supersunt illaesae facultates, Intellectus atque Voluntas, quantum illa pulchre argentô latice repraesentatur, haec aureô liquore; ipsarumque post mortem hominis aeterna operatio lumine perpetuô lychni incombuss ibilis etc. Vide hac de re pluribus disserentem Fortun. Licetum de Lucernis Antiquorum passim, inprimis vero l. 1. c. 9. et l. 2. c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.